HISTORIA LIBRI DANIELIS

CAPUT XVIII: De anno septuagesimo

#Cap. XXIII#II Paral. XXXVI#Dan. IX#Jer. XXIX#Jer. XXV#Zach. I#Zach. VII

Hic est autem annus septuagesimus relaxandae captivitatis, quam praedixit Jeremias. Nam, et Hieronymus primum annum dicit Cyri fuisse septimum septimae decadis. Itaque tertius annus Cyri, fuit septuagesimus, cui consonat Josephus, dicens: Primo anno imperii Cyri septuagesimus concurrebat, id est imminebat. De eodem legitur in Paralipomenon: Si quis evaserat gladium, ductus in Babylonem, servivit regi et filiis ejus, donec imperaret rex Persarum, et compleretur sermo Jeremiae, et celebraret terra Sabbata sua, usque dum complerentur desolationis septuaginta anni. De eodem meminit Daniel: Anno primo Darii, intellexi numerum annorum, ut complerentur desolationis Jerusalem septuaginta anni. Idipsum plane praedixerat Jeremias, in epistola quam direxit ad transmigrationem. Cum coeperint, inquit, impleri septuaginta anni, visitabo, et reducam vos ad locum istum. Alibi tamen videtur velle Jeremias, quod ante eversionem Babylonis completi essent, ubi ait: Servient gentes istae regi Babylonis septuaginta annis. Cumque completi fuerint anni septuaginta, visitabo super regem Babylonis, et super gentem istam iniquitatem eorum, dicit Dominus, et ponam terram in solitudines sempiternas. Et hac autem auctoritate fabulantur Judaei, ut supra diximus, exsultasse Baltassar, et convivium fecisse. Hic autem loquitur Jeremias de septuaginta annis, non captivitatis, sed iniquitatis Nabuchodonosor, ex quo coepit opprimere finitimas nationes. Huic opinioni attestatur Africanus agens de Nehemia, et vicesimo anno regis Artaxerxis dicens: Eo tempore regni Persarum centum quindecim anni fuerunt evoluti, captivitatis autem Jerusalem centum septuaginta quinque. Eusebius tamen in libro Chronicorum, videtur obloqui praedictis, secundum annum Darii filii Hystaspis dicens fuisse septuaginta, secundum auctoritatem Zachariae, qui secundo anno Darii scribens audivit virum, stantem inter myrteta, dicentem: Domine exercituum, usquequo non misereberis Jerusalem, et urbium Judae, quibus iratus es. Iste jam septuagesimus est annus. Et post pauca: Cum jejunaretis per hos septuaginta annos, nunquid jejunium jejunastis mihi. Huic quoque consonat Clemens in primo Stromate, dicens: Et perseveravit captivitas annis septuaginta usque ad secundum annum Darii filii Hystaspis. Videturque Eusebius distinguere inter septuaginta annos captivitatis, et septuaginta annos desolationis templi, dicens: Secundum nonnullos, usque ad annum vigesimum Cyri colligitur omne tempus captivitatis anni septuaginta, a tertio anno Joachim filii Josiae. Porro secundum alios ab anno tredecimo Josiae, usque ad primum annum Cyri colliguntur anni captivitatis septuaginta, desolationis vero templi sub Dario rege complentur anni septuaginta. Horum opinioni consonat glossa Hieronymi super Ezechielem, ubi agitur de dormitione super latus dextrum dicens, quod primo anno Cyri, fluxerant anni desolationis templi triginta. Porro prior opinio de anno septuagesimo magis certa est, et plurium auctoritatibus sancita. Sola Zachariae auctoritas nos movet. Iste jam septuagesimus est annus, quod forte determinari potest, ut jam accipiatur de praeterito, quasi dicat: Septuagesimus annus iste, notus scilicet et famosus jamdiu est. Forte dictus est in Zacharia septuagesimus annus, non captivitatis, sed quintae aetatis, quae, secundum Hebraeos, inchoavit anno trigesimo ante Cyri monarchiam.